‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 849 sur 941 · Cogitatus prasscientias · texte numérisé non relu

Cogitatus prasscientias

avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.

3. Laboravit dives in congregatione substantias, et in requie sua replebitur bonis suis. 4. Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. 5. Qui aurum diligit, non justificabitur : et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea.

6. 'Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. 7. Lignum ofFensionis est aurum sacrificantium : vae illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo, 8. Beatus dives, qui inventus est sine macu-

la : et qui post aurum non abiit, nee speravit in pecunia, et thesauris. 9. Quis est hie, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. 10. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria asterna : qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit : 11. ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum.

12. Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. 13. Non dicas sic :

Multa sunt, quae super illam sunt :

14. memento quoniam malus est oculus nequam. 15. Nequius oculo quid creatum est.^ ideo ab omni facie sua lacrymabitur ; cum viderit,

16. ne extendasmanum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.

Page 1