Dans l'etat de corruption. — Incor
EPIST. B. PAUL! AP. AD CORINTH. IA. Cap. XV, 32—47. 117
Christo Jesu Domino nostro. 32. Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, p. 2,6. si mortui non resurgunt? *Mandu- M3<t cemus, et bibamus, eras enim moriemur. 23- Nolite seduci : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. 34. Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35. Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36. Insipiens, tu quod seminas non vivifkatur, nisi prius moriatur. 37. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38. Deus autem dat illi corpus sicut vult : et unicuique seminum proprium corpus.