‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 122 sur 559 · Quoniam sicut abundant passio · texte numérisé non relu

Quoniam sicut abundant passio

nes Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quasoperatur tolerantiam earumdem passionum,quas et nos patimur : 7. ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

8. Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra, qua? facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tasderet nos etiam vivere. 9. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos : 10. qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quern speramus quoniam et adhuc eripiet, 11. adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.

Page 1