Vieil homme : voy. Rom. vi, 6 sv
23. A vous renouveler : ici et vers. 24, la Vulgate met les verbes a l'impe'ratif. —
EPIST. B. PAULI AP. AD EPHESIOS. Cap. IV,
cientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
16. ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in asdificationem sui in caritate.
17. ^Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicutet gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18. tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 1 9. qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam. 20. Vos autem non ita didicistis Christum, 21. si tamen ilium audistis, et in ipso edocti estis, sicut est Veritas in Jesu : 22. /!deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23. 'Renovamini autem spiritu mentis vestras. 24. ;Et induite novum hominem, qui secundum
Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25. ^Propter quod deponentes mendacium, 'loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo :
quoniam sumus invicem membra.