‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 383 sur 559 · Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis · texte numérisé non relu

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

— *— caput in. -*—

Jubetur scribere ecclesiis Sarciis, Philadelphiae et Laodiciae : errantes ad poenitentiam minis revocans, sed alios collaudans et vincenti praemium pollicens : Deum dicens ad ostium pulsare, ut ingrediatur ad ilium qui aperuerit.

T Angelo ecclesiae Sardis scribe : Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem Stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.

2. Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. 3. In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, a veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. 4. Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.

5. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de Libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram Angelis ejus.

Page 1