‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 480 sur 559 · Vous I'avet dit : en plusieurs endroits de l'Ecriture · texte numérisé non relu

Vous I'avet dit : en plusieurs endroits de l'Ecriture

13. Vous etes maitre de sa vie et de sa mort. 18. La siveriU : c4d. vulg. la cilirittl. Le grec ofunjs a les deux sens.

LIBER ESDfLE QUARTUS. Cap. VII, 62-69; VIII, 1— 19.

62. Et respondi, et dixi : Scio Domine, quoniam vocatus est Altissimus misericors in eo, quod misereatur his qui nondum in saeculo advenerunt, 63. et quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege ejus :

64. et longanimis est, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus : 65. et munificus est, quoniam quidem donare vult pro exigentiis : 66. et multre misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his quipraesentes sunt, et qui praeterierunt, et qui futuri sunt. 67. Si enim non multiplicaverit misericordias suas : non vivificabitur saeculum cum his qui inhereditabunt in eo. 68. Et donat : quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut alleventur hi qui iniquitatem fecerunt, de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars vivificari hominum.

69. Et judex si non ignoverit his qui curati sunt verbo ejus, et deleverit multitudinem contentionum : non fortassis derelinquerentur in innumerabili multitudine, nisi pauci valde.

— *— CAPUT VIII. — S

Deus in hoc saeculo misericors agnoscitur propter peccatores; plurimi tamen damnantur : at justis praemia sunt reposita.

jT respondit ad me, et dixit :

Hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.

2. Dicam autem coram te similitudinem Esdra. Ouomodo autem interrogabis terram, et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis undc fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit : sic et actus praesentis saeculi. 3. Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. 4. Et respondi, et dixi : Absorbe ergo anima

sensum, et devora quod sapit. 5. Con venisti enim obaudire, et prophetare volens. Nee enim tibi datum est spatium, nisi solummodo vivere.

6. O Domine, si non permittes servo tuo, ut orcmus coram te, et des nobis semen cordi, et sensui culturam, unde fru6lus fiat, unde vivere possit omnis corruptus, qui portabit locum hominis? 7. Solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es : 8. et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, et praestas membra : conservatur in igne et aqua tua creatio : et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam quae in ea creata est : 9. ipsum autem quod servat, et quod servatur, utraque servabuntur.

Servataque quandoque iterum reddit matrix, quae in ea creverunt, 10. imperasti enim ex ipsis membris,hoc est mamillis praebere lac fructui mamillarum, 1 1. ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod, et postea disponas eum tuae misericordias. 12. Enutristi eum tua justitia, et erudisti eum in lege tua, et corripuisti eum tuo intellectu : 13. et mortificabis eum, ut tuam creaturam : et vivificabis eum, ut opus tuum. 14. Si ergo perdideris eum qui tantis laboribus plasmatus est : tuo jussu facile est ordinari, ut et id quod fiebat servaretur.

15. Et nunc Domine dicam, de omni homine tu magis scis : de populo autem tuo, ob quern doleo : 16. et de hereditate tua, propter quam lugeo : et propter Israel, propter quern tristis sum : et de Jacob, propter quern doleo ... 17. Ideo incipiam orare coram te pro me, et pro eis : quoniam video lapsus nostros qui inhabitamus terram. 18. Sed audivi celeritatem judicis qui futurus est. 19. Ideo

Is. xlv, g, 1 ; lxiv, 8.

Job. x, 8-12.

2 Mach. vii.

Supr. vii, 35".

QUATRIEME LIVRE D'ESDRAS. Chap. VIII, 20—43.

Priere d'Esdras a la misericorde de Dieu [chap. VIII, 20 — 36].

Page 1