‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 485 sur 559 · Et respondit ad me, et dixit · texte numérisé non relu

Et respondit ad me, et dixit

Ouaj sunt praesentia praesentibus, et quae futura futuris? 47. Multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me : tibi autem frequenter et ipsi proximavi, injustis autem nunquam. 48. Sed et in hoc mirabilis es coram Altissimo, 49. quoniam humiliasti te sicut decet te : et non judicasti te, ut inter justos plurimum glorificeris. 50. Propter quod miseriae multae, et miserabiles efficientur eis qui habitant saeculum in novissimis : quia in multa superbia ambulaverunt. 51. Tu autem pro te intellige, et de similibus tuis inquire gloriam. 52. Vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum estfuturum tempus, praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et perfecta sapientia.

Page 1