Hae interpretationes visionis
quia vidisti virum ascendentem de corde maris, 26. ipse est quern conservat Altissimus multis temporibus, qui per semetipsum liberabit creaturam suam : et ipse disponet, qui derelicli sunt. 27. Et quoniam vidisti de ore ejus exire, ut spiritum, et ignem, et tempestatem : 28. et quoniam non tenebat frameam, neque vas bellicosum : corrupit enim impetus ejus multitudinem, quae venerat expugnare eum : haec est interpretatio. 29. Ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt : 30. et veniet in excessu mentis super eos qui inhabitant terram. 31. Et alii alios cogitabunt debellare : civitas civitatem, et locus locum, et gens adversus gentem, et regnum adversus regnum.
32. Et erit, cum fient haec, et contingent signa quae ante ostendi tibi : et tunc revelabitur filius meus, quern vidisti, ut virum ascendentem. ^t,. Et erit, quando audierint omnes gentes vocem ejus : et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum, quod habent ad alterutrum : 34. et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut volentes venire, et expugnare eum. 35. Ipse autem stabit super cacumen montis Sion. 36. Sion autem veniet, et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.37. Ipse autem filius meus arguet quae adinvenerunt
Sap. v, 17.
Rom. viii, 21; Act. iii,
Matt, xxiv,
Supra v, sq.; vi, n
Supra, v. 3.
Apoc. xx,
Apoc. xiv,
Apoc. xxi,