Et palam verbum loquebatur
Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum. 33. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quas sunt hominum.
34. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : ^ Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
35' "Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam :
qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 36. Quid enim proderit hominijSi lucretur mundum totum :
et detrimentum animas suae faciat.^ 37. Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua.^ 33. 'Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et
peccatrice : et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis Sanctis.
39. Et dicebat illis: 'Amen dico /Matth. t6. vobis, quia sunt quidam de hie stan- ^^- l»c. 9. tibus, qui non gustabunt mortem ^^' donee videant regnum Dei veniens in virtute.
— :i:— CAPUT IX. — ^•=—
Transfigurato Jesu junguntur Moyses et Elias : dicit Eliam dum venerit, omnia restituturum : immo jam venisse, nee fuisse susceptum : surdum ac mutum spiritum ejicit, qui solaoratione et jejunio ejicitur : suam passionem prasdicit : disputantes discipulos docet quis eorum sit major : de ejiciente dsemonium qui non sequebatur Jesum : de amputando manus, pedis, vel oculi scandalo.
|T post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem : "et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 2. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et Candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram Candida facere. 3. Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 4. Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hie esse : et faciamus tria tabernacula, Tibi unum,et Moysi unum, et Elias unum. 5. Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti : 6. et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens: Hie est P'ilius meuscarissimus : audite ilium. 7. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.