Royatime dc Dieu : voy. le Vocabulaire
EVANC.EL. SECUNDUM MATTH^^UM. Cap. IV, 15—25; V, i, 2. 19
Isaiam prophetam : 15.^' Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem,Galila2a gentium : 16. populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbras mortis, lux orta est eis. 17. ^'Exinde coepit Jesus prasdicare, et dicere :
Pcenitentiam agite : appropinquavit enim regnum coelorum.
18. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilasas, 'vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores). 19. Et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20. At illi continue relictis retibus secuti sunt eum. 21. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedasi, et Joannem fratrem ejus in navi cum Zebedaso patre eorum, reficientes retia sua :
et vocavit eos. 22. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23. Et circuibat Jesus totam Gaiilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni : et
sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. 24. Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dasmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : 25. ^et secuti sunt eum turbas multas de Galilasa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judasa, et de trans Jordanem.
— :i:— CAPUT Y. — :i:— 0(flo tradit beatitudines : Apostolos salem terrte et lucem mundi dicit : nee venit ut solvat legem aut prophetas, sed adimpleat, docens de non irascendo fratri, sed ut ei reconciliemur, de non concupiscenda muliere, de menibro scandalizante abjiciendo, de uxore extra casum adulterii non dimittenda : non juiandum, nee malo resistendum, inimicos diligendos, et de male meritis bene merendum.
I DENS autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,