At illi dixerunt ad eum
'Marc. 2, ^Ouare discipuli Joannis jejunant '• frequenter, et obsecrationes faciunt,
similiter et Pharisasorum : tui autem edunt, et bibunt? 34. Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? 35. Venient autem dies : cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus. 36. Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum efFundetur, et utres peribunt : 38. sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39. Et nemo bibens vetus, statim vult novum, dicit enim : Vetus melius est.
— :i:— CAPUT VI. —^'^
Discipulos spicas sabbato vellentes excusat, alioque sabbato manum curat aridam : eleftos duodecim nominat Apostolos, et cum illis ac multitudine copiosa stans in loco campestri docet beatitudines aliaque consilia ac pi^ecepta evangelica : de festuca in oculo fiatris, et arbore bona ac mala ex fructu dignoscenda :
audiens Christi verba cui comparetur si ea opere compleat, et cui si non compleat.
ACTUM est autem in sabbato secundo "primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. 2. Quidam autem Pharisasorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis.^ 3. Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nee hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant.^
4. *Quomodo intravit in domum Dei,et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant : quos non licet manducare ^nisi tantum sacerdotibus.^
5. Et dicebat illis : Quia Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
6. Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. ''Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. 7. Observabant autem Scribas, et Pharisasi si in sabbato curaret : ut invenirent unde accusarent eum. 8. Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini, qui habebat manum aridam : Surge : et sta in medium. Et surgens stetit. 9. Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere.^ 10, Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
1 1. Ipsi autem repleti sunt insipieiitia, et colloquebantur ad invicem, quidnam tacerent Jesu,
CHAP. VI
I. Second-premier : on appelait ainsi, selon I'opinion la plus probable, le premier sabbat des sept semaines que Ton devait compter a partir du second jour des Azymes, jusqu'a la Pentecote. Voy. iJv. xxiii, 15.