Unaquaeque enim arbor de fru
ctu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. 45. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
46. Quid autem vocatis me 'Domine, t)omine : et non facitis quae dico? 47. Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos : ostendam vobis cui similis sit :
48. similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. 49. Qui autem audit, et non facit : similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continue cecidit : et facta est ruina domus illius magna,
— *— CAPUT VII. — :i:— Adniiratus centurionis fidem, absens sanat illius servum : juxta portam civitatis Nairn filium unicum viduas resuscitat : coram discipulis Joannis Baptistas per eos interrogantis an esset qui venturus erat, multa edit signa : illisque abeuntibus, Joannem plurimum extoUit : Judasis nee Joannis nee Christi vita placuit, quos pueris invicem in foro acclamantibus assimilat : a peccatrice muliere pedes inunt\us, respondet Simoni ob hoc murmuranti, proposita ad hoc parabola duorum debitorum, et remissis mulieri peccatis.
UM autem implesset omnia verba sua in aures plebis,''intravit Capharnaum.