‹ La Sainte Bible (volume 5)Chapitre 276 sur 506 · Et his dictis, prascedebat ascendens Jerosolymam · texte numérisé non relu

Et his dictis, prascedebat ascendens Jerosolymam

29. Et factum est, "cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30. dicens : Ite in castellum, quod contra est : in quod introeuntes, invenietis pullum asinas alligatum, cui nemo unquam hominum sedit: sol- ■(^ite ilium, et adducite. 31. Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. 32, Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33. Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum.'' 34. At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. ^S- ^^^ duxe-

runt ilium ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37. Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turban discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38. dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. 39, Et quidam Pharisasorum de turbis, dixerunt ad ilium :

Magister, increpa discipulos tuos.

40. Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41. Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

42. Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quas ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43. Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te :

et coangustabunt te undique : 44. et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, ^et non relinquent in te lapidem super lapidem :

eo quod non cognoveris tempus visitationis tuas.

Page 1