En verite, en verite : cette double
EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. Cap. 1,40—^1; II, 1—4. 333
die illo: hora autem erat quasi decima. 40. Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41. Invenit hie primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, (quod est interpretatum Christus), 42. Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas : quod interpretatur Petrus.
43. In crastinum voluit exire in GaHlasam, et invenit Philippum.
Et dicit ei Jesus : Sequere me.
44. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreas, et Petri.
45. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quern scripsit *Moyses in lege, et 'prophetas, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46. Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse.'^ Dicit ei Philippus : Veni, et vide.
47. Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est,
48. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti.^ Respondit Jesus, et dixit ei :
Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. 49. Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel.