In diebus illis exsurgens Pe
'''Matth.27,
trus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) : 16, Viri fratres, oportet impleri Scripturam, ^quam ^^Ps. 40, 10 praedixit Spiritus sanctus per os Jo^nn. 13 David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum :
17. qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18. ''Et hie quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus. 1 9. Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est ager sanguinis.
20. Scriptum est enim in libro Psalmorum : 'Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : -'et episcopatum ejus >Ps. 108, s accipiat alter. 21. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22. incipiens a baptismate Joannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
23. Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus : et Mathiam.