‹ La Sainte BibleChapitre 213 sur 735 · Ce serment n'est pas non plus mentionne xx, i sv · texte numérisé non relu

Ce serment n'est pas non plus mentionne xx, i sv

6-7. Ces versets reprennent la pensee des vers. 2 et 3, pour motiver ce qui est dit vers. 5 et 8.

8. Jabes en Galaad, probablement ruines dUed Deir, pres de I'ouadi Yabes, a 2 li. X au S. de Pella.

LIBER JUUICUM. Cap. XXI, i— 18.

— :i:— CAPUT XXI. — :i:— Instauratur tribus Benjamin ex 400 virginibus in ctede habitatorum Jabes Galaad reservatis, et ex raptis ducentium chores in Silo virginibus.

URAVERUNT quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. 1. Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes : 3. Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? 4. Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt : 5- Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, in terfici eos, qui defuissent.

6. Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere : Ablata est tribus una de Israel, 7. unde uxores accipient?

omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras, g. Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?

Et ecce inventi sunt habitatores

Jabes Galaad in illo exercitu non ruisse. 9. (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) 10. Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et prasceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. i t. Et hoc erit quod observare debebitis : "Omne generis masculini, et mulieres, quas cognoverunt viros, interficite, virgines autem reservate. 12. Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentas virgines, quas nescierunt viri thorum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et prasceperunt eis, ut eos susciperent in pace.

14. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datag sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.

15. Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israel.

Page 1