Asse::, n'essaie pas de te justifier
17. Petit a tes yeux : allusion aux paroles mcmes de Saiil (ix, 21).
LIBER PRIMUS REGUM. Cap. XV, 10—26.
optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis, qusc pulchra erant, nee voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
TO. Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens : 1 1 Poenitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. 12. Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prasdarum, quas attulerat ex Amalec. 13. Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino, implevi verbum Domini.
14. Dixitque Samuel : Et quas est hasc vox gregum, quas resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio. -^ i5.Et ait Saul : DeAmalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.