‹ La Sainte BibleChapitre 271 sur 735 · Ait autem Samuel ad Saul · texte numérisé non relu

Ait autem Samuel ad Saul

Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere. 17. Etait Samuel:

Nonne cum parvulus esses in oculis

tuis, caput in tribubus Israel factus es.^ unxitque te Dominus in regem super Israel, 18. et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum. 1 9, Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad prasdam es, et fecisti malum in oculis Domini.'' 20. Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. 2i.Tulit autem de praeda populus oves et boves, primitias eorum quas cassa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. 22. E,t ait Samuel :

"^Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini.^' MELiORest enim obedientia quam victimas : et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23. Ouoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare :

et quasi scelus idololatrias, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.

Page 1