Mon frere aine, le chef de la famille
dont I'autorite etait respecflee h. I'egal de celle du pere. LXX, mes freres ; Vnlg., un de mes freres.
30. Fils d^imefe)iime, tic. : chez les Orientaux surtout, la plus cruelle injure qu'un homme puisse recevoir, c'est celle qui s'adresse a sa mere ou a ses ancetres ; elle retombe de tout son poids sur le fils. C'est comme s'il y avait : homme pervers et rebelle des le sein de ta mere. Vulgate, d'apres une autre lecon, pis d^i/ne femme coiirant apres les homines (de la rac. radaph., poursuivre). — A la honte de ta mere, qui rougit de toi.
31. C'est unfits de la mort, hebraisme : il merite la mort et doit la subir,
LIBER PRIMUS REGUM. Cap. XX, 24—42.
sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
24. Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendar, et sedit rex ad comedendum panem.
25. Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul,vacuusque apparuit locus David. 26. Et non est locutus Saul quidquam in die illa:cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nee purificatus. 27. Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum : Cur non venit filius Isai nee heri, nee hodie ad vescendum.^ 28. Responditque Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, 29. et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me : nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. 30. Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosa2 matris tuas.^ 3 i. Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me :
quia filius mortis est. 32. Respon-
dens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur.^ quid fecit.^ 33- Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. 34. Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus.
2S- Cumque illuxissetmane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo, 36. et ait ad puerum suum : Vade, et afTer mihi sagittas, quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset,jecit aliam sagittam trans puerum. 37. Venit itaque puer ad locum jaculi, quod miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri,etait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te. 38. Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathas sagittas, et attulit ad domi num suum : 39. et quid ageretur, penitus ignorabat : tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. 40. Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem. 41. Cumque abiisset puer, surrexit David de loco, qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.