‹ La Sainte BibleChapitre 303 sur 735 · Aufer iniquitatem famuli tus · texte numérisé non relu

Aufer iniquitatem famuli tus

faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia proelia Domini, domine mi, tu proe-

liaris : malitia ergo non mveniatur in te omnibus diebus vitas tuas, 29. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quasrens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum : porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundas. 30. Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quas locutus est bona de te, et constituent te ducem super Israel, 31. non erit tibi hoc in singultum, et m scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus tueris : et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillas tuas.

32. Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 2^. et benedicta tu, quas prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea, 34. Alioquin vivit Dominus Deus Israel qui prohibuit me ne rrialum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. 35.Suscepit ergo David de manu ejus omnia quas attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.

Page 1