C/iacun avec sa famille, comme dans une colonie
5. De la campagne, ou de la provijice, par opposition a la capitale. — Pourquoi, etc. : la gene que la presence de David et des siens dans la capitale pouvait causer a Achis, n'etait sans doute qu'un pretexte : David desirait avant tout se soustraire a la surveil-
LIBER PRIMUS REGUM. Chap. XXVI, 23—25; XXVII, i— 11. 291
regis, et tollat earn. 23. Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam, et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
24. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
25, Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu fili mi David : et quidem faciens facies, et potens poteris.
Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum,
— :i:— CAPUT XXVII. --i^—
David inconstantice Saulis fidere non ausus, npud Achis profugus, a quo urbem Siceleg obtinuit, quje ex eo Taenia est in hereditatem regum Juda, unde plurimas ex Amalecitis et vicinis locis agebat pr^edas imponens regi Achis.
T ait David in corde suo :
Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque mequaerere in cunctis finibus Israel.? fugiam ergo manus ejus. 2, Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
3. "Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus; vir et do-
mus ejus; et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4. Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra qu«rere eum.