‹ La Sainte BibleChapitre 371 sur 735 · Nous tient de plus pres, etant de notre · texte numérisé non relu

Nous tient de plus pres, etant de notre

LIBER SECUNDUS REGUM. Cap. XIX, 35—43; XX, 1—5. 373

lem? 25- Octogenarius sum hodie :

iiumquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum?

aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? 36. Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine, 37. sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulcrum patris mei, et matris meae. Est autem servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. 38. Dixit itaque ei rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me, impetrabis. 39. Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in locum suum. 40.Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo :

omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars afFuerat de populo Israel.

41. Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei :

Ouare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo.? 42. Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel :

Quia mi hi propior est rex : cur irasceris super hac re.'' numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt.? 43. Etrespon-

dit vir Israel ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam, et non mi hi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum.? Durius autem responderunt viri Juda viris Israel.

— *— CAPUT XX. — :>— Joab cum fratre Abisai persequens Sebam filium Bochri moventem contra David seditionem in Israel, Amasam in via occidit; tandemcjue ab obsidione Abelae,misso Sebae per murum capite, discedit.

|CCIDIT quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua Israel. 2. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri : viri autem Juda adhasserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.

3. Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis prasbens : et non est ingressus ad eas, sed erant clausas usque in diem mortis suas in viduitate viventes.

Page 1