‹ La Sainte BibleChapitre 373 sur 735 · II. II disait : ce discours s'adressait aux · texte numérisé non relu

II. II disait : ce discours s'adressait aux

LIBER SECUNDUS REGUM. Cap. XX, 6—19.

'3 Reg, 2,

Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. 6. Ait autem David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom : tolle igitur servos domini tui , et persequere eum, lie forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. 7. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri,

8. Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.

Page 1