Ouartum bellum fuit in Geth
in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti quatuor, et erat de origine Arapha. 21. Et blasphemavit Israel : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.
22. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David, et servorum ejus.
— :i:— CAPUT XXII. — :^—
Canticum gratiarum acftionis David pro sua ab omnibus inimicis liberatione.
OCUTUS est autem David Domino verba carminis hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suo-
rum, et de manu Saul. 2. Et ait :
'Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3. Deus fortis meus sperabo in eum : scutum meum, et cornu salutis mea^ : elevator meus, et refugium meum : salvator meus, de iniquitate liberabis me.
4. ^Laudabilem invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.
5. Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me. 6. Funesinferni circumdederunt me : prasvenerunt me laquei mortis. 7. In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
8. Commota est et contremuit terra : fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. 9. Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.