Les /utiles de feuillage destinees a
LIBER TERTIUS REGUM. Cap. XX, 4— 31.
est : et uxores tuas, et filii tui optimi, mei sunt. 4. Responditque rex Israel : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. 5. Revertentesque nuntii, dixerunt : Hasc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mi hi. 6. Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne, quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
7. Vocavit autem rex Israel omnes seniores terras, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. 8, Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. 9. Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam : banc autem rem facere non possum. 10. Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Haec faciant mihi dii, et base addant, si suffecerit pulvis Samarias pugillis omnis populi, qui sequitur me.