Se revolta : comp. i, i
LIBER QUARTUS REGUM. Cap. II, 23—25; III, i — 13. 517
23. Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve. 24. Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
25. Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
— :i:— CAPUT III. — :!:—
Ob prsevaricatum a irege Moab foedus quod cum rege Israel habebat, ascendunt adversus ilium rex Israel, rex Juda, et rex Edom ; quibus siti pene enedlis Dominus per Eliseum aquam sine pluvia promittit, et vidloriam de rege Moab, qui suo primosrenito immolato urbis excidium arcet.
^ORAM vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo SI octavo Josaphat regis Judas. Regnavitque duodecim annis. 2. Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal,quas fecerat pater ejus. 3. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhassit, nee recessit ab eis.