Porro Mesa rex Moab, nu
triebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietumcum velleribus suis. 5. Cumque mortuus fuisset Achab, prasvaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel.
6. Egressus est igitur rex Joram in die ilia de Samaria, et recensuit universum Israel. 7. Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : . Rex Moab recessit a me, veni mecum contraeum ad proelium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus :
et equi mei, equi tui. 8. Dixitque :
Per quam viamascendemus? At ille respondit : Per desertum Idumasae.
9. Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nee erat aqua exercitui, et jumentis, quas sequebantur eos. 10. Dixitque rex Israel : Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab. 1 1. Et ait Josaphat : Est ne hie propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum.'' Et respondit unus de servis regis Israel : Est hie Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Elias. 12. Et ait Josaphat :
Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.