Et ait Joram : Junge currum
Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israel, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitas. 22. Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est Jehu.?
At ille respondit : Quas pax.? adhuc fornicationes Jezabel matris tuas, et veneficiaejus multa vigent. 23.Convertit autem Joram manum suam,
et fugiens ait ad Ochoziam : Insidias Ochozia. 24. Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. 25. Dixitque Jehu ad Badacerducem : Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitas : memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus,quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens : 26. ^Si ^3 Reg. 21, non pro sanguine Naboth, et pro '^'^■ sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrumjuxta verbum Domini.
27. Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. 28, Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulcro cum patribus suis in Civitate David. 29. Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,