Elisee pouvait avoir alors 90 ans; il y
LIBER QUARTUS REGUM. Cap. XIII, i— 17.
— :;:— CAPUT XIII. — :i:—
Joachaz rex Israel propter peccata sua gravissime affli(5lus a rege Syrite, conversus ad Dominum liberatur ; cui niortuo succedit filius Joas, qui juxta Elisei morientis vaticinium Syros ter devicit : mortui autem Elisei sepulcro injedlus quidam mortuus suscitatur.
NNO vigesimo tertio Joas filii Ochozias regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israel in Samaria decern et septem annis. 2. Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis. 3. Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus. 4. Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syrias : 5. et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syrias : habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt :
siquidem et lucus permansit in Samaria. 7, Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decern ^Supras, millia peditum : "interfecerat enim • eos rex Syriae, et redegerat quasi
pulverem in tritura areas.