Trente-deux mille chars : ce n ombre
doit comprendre les cavaliers (vers. 6). — Medaba^ au S.d'Hesebon : voy. Nombr.xxi, 30. 9. De la ville capitale, Rabbath-Anmion, ou simplement Rabba.
LIBER I. PARALIPOMENON. Cap. XIX, 4—19; XX, i, 2. 673
lentur te : nee animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, veiierint ad te servi ejus. 4. Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et prascidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisiteos. 5. Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et prascepit ut manerent in Jericho, donee cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6, Videntes autem fihi Ammon, quod injuriam fecissent David, tam Hanon, quam rehquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. 7. Conduxeruntque triginta duo milHa curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba.
Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad belkim.
8. Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum rortium : 9. egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam^ civitatis : reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10, Igitur Joab intelHgensbellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum. 11. Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon. 12. Dixitque : Si vi cerit me Syrus, auxilio eris mi hi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in prassidium. 13. Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri :
Dominus autem quod in conspectu
suo bonum est, faciet. 14. Perrexit ergo Joab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium : et fugavit eos. 15. Porro filii x^mmon, videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
16. Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militias Adarezer, erat dux eorum.
17. Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. 18. ^'Fugit au- *2Reg. 10, tem Syrus Israel : et interfecit Da- *^vid de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitusprincipem. 1 9. Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium prasbere filiis Ammon.
^MMMMM22^MMMS
iMW^W^^^
— :i:— CAPUT XX. — :i:—
Bella a David prospere acla adversum Ammonitas ac Philisthieos; et in his occiduntur prodigiosi gigantes.
ACTUM est autem post anni circulum, " eo tempore, quo Solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militias, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba : porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba, et destruxit earn. 2. Tulit autem David coronam Melchomde capite ejus, et invenit in ea auri
" 2 Reg. K 7 et II, I.
ig. Firent la paix avec David; Vulg., passereni du cote de David.
CHAP. XX