Le peche, non un peche k commettre
LIBER I. PARALIPOMENON. Cap. XX, 3—7; XXI, i— 13. 675
pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias quoque urbis plurimas tulit : 3. populum autem, qui erat in ea, eduxit : et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur : sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon :
et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.
'2 Reg. 21, 4. * Post ha;c initum est bellum ^^' in Gazer adversum Philisthasos : in
quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
5. Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Ge-
I Rfg. 17, th^i, "cujus hastas lignum erat quasi ''• liciatorium texentium.
6. Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
7. Hie blasphemavit Israel : et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David.
Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
— :i:— CAPUT XXI. — J— David populum numerando Deum offendit, peste, quam ex tribus elegerat, percutiuntur plurima millia, donee Deum oratione placaret, et altare in area Oman Jebuscei erigeret.
ONSURREXIT autem Satan contra Israel : "et concitavit David ut numeraret Israel. 2. Dixit-
que David ad Joab, et ad principes populi : Ite, et numerate Israel a
Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam. 3. Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt :
nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt.f* quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli.^ 4. Sed sermo regis magis prasvaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israel; et reversus est Jerusalem : 5- deditque Davidi numerum eorum, quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. 6. Nam Levi, et Benjamin non numeravit :
eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
7. Displicuit autem Deo quod jussum erat; et percussit Israel, 8. Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.