‹ La Sainte BibleChapitre 647 sur 735 · Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas · texte numérisé non relu

Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas

Et complevit omne opus regis in domo Dei : 1 2. hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita et quasi quasdam retiacula, quas capita tegerent super epistylia. 13. Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quas protegerent epistylia, et capita columnarum. 14. Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus : 15. Mare unum, boves quoque duodecim sub mari.

16. Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex asre mundissimo. 17. *In regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha.

18. Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus asris,

19. Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: 20. candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :

Page 1