et florentia quaedam, et lucer
nas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
22. Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caslavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.
— :i:— CAPUT V. — :>— lUatis in templum vasis sacris, et oblatis plurimis donariis, area continens tabulas Moysi in oraculum inducitur, unde gloria Domini implet templum.
NTULIT igitur Salomon "omnia, quas voverat Da- "3 Reg. 7, vid pater suus, argentum, 5iet aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
2. *Post quas congregavit majo- ^sReg.s.i. res natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de Civitate David, quae est Sion. 3. Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi.
4. Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitas arcam, 5. et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt Sacerdotes cum Levitis. 6. Rex autem Salomon, et universus coetus Israel, et omnes, qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque uUo numero : tanta enim erat multitudo victimarum. 7. Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in