‹ La Sainte BibleChapitre 659 sur 735 · II · texte numérisé non relu

II

habiiit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.

1 7. Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram Maris rubri, quae est in terra Edom.

18. Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

— :>— CAPUT IX. — :i:— Regina Saba Salomonis admirata sapientiam, datis acceptisque muneribus discessit : pondus auri quod Salomoni quotannis afferebatur; hastas, scuta, omniaque convivii vasa aurea, et solium eburneum auro vestitum exstruxit ; describitur quoque amplitudo divitiarum, sapientiae et potestatis Salomonis ; qui anno regni sui quadragesimo moritur, succedente filio Roboam.

EGINAquoqueSaba,"cum audisset famam Salomonis, venit ut tentareteum in asnigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas, Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quascumque erant in corde suo. 1. Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat : nee quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit. 3. Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam asdificaverat, 4. necnon et cibaria mensas ejus, et habitacula servorum, et officia ministroru m ejus, et vesti menta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat praestupore ultra in ea spiritus. 5. Dixitque ad regem :

Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. 6. Non credebam narrantibus donee ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis. 7. Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. 8. Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in asternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.

9. Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas :

non fuerunt aromata talia ut base, quas dedit regina Saba regi Salomoni.

10. Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas : ii.de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus : nunquam visa sunt in terra Juda ligna talia.

12. Rex autem Salomon dedit reginas Saba cuncta quas voluit, et quas postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum : quas reversa, abiit in terram suam cum servis suis.

13. Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexagintasex talenta auri : 14. excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabias, et satrapas terrarum, qui comportabant aurum, et argentum Salomoni.

Page 1