‹ La Sainte BibleChapitre 685 sur 735 · Une lampe, un successeur au trone · texte numérisé non relu

Une lampe, un successeur au trone

LIBER II. PARALIPOMENON. Cap. XXI, i — 17.

phat, dicens : Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritasque sunt naves, nee potuerunt ire in Tharsis.

'MW^^-'^'^^-'^'^-'^' '^^ '^^- '^' '^- ^ ^- ^- ^- ^- -^ -^

— :;:— CAPUT XX I- — ^i:— Impius Joram filius Josaphat occidit fratres SLios, et quosdam principes Juda : cui 'Elias per litteras pessimam jEgritudinem, ac mortem, et domus sute ac regni direptionem prasdicit : quae tandem subsecuta sunt.

ORMIVIT autem Josaphat cum patribus suis, "et sepultus est cum eis in Civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo.

2. Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam : omnes hi, filii Josaphat regis Juda. 3. Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. 4. Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.

5. Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare coepisset :

et octo annis regnavit in Jerusalem.

6. Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab :

filia quippe Achab erat uxor ejus, et fecit malum in conspectu Domini. 7. Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pa-

ctum, quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.

8. In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judas, et constituit sibi regem. 9. Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. 10. Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum :

1 1. Insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prasvaricari Judam. 12. Allatas sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Hasc dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, 13. sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Judam, et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te occidisti : 14. ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, etuxoribus tuis, universaque substantia tua. 15. Tu autem asgrotabis pessimo languore uteri tui, donee egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.

16. Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum , qui confines sunt ^thiopibus.. 17. Et ascenderunt in

Page 1