Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram
17. Tu ergo, fili hominis, lirec dicit Dominus Deus : Die omni volucri , et universis avibus, cunctisque bestiis agvi : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sauguinem.
18. Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrœ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19. Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis.
20. Et saturabimini super mensam meam de equo, et équité forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21. Et ponam gloriam meam in gentibus; et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.