Lorsque l'ange eut achevé de me
10. In lati.'udine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem sedificii separati, et erant ante sedificium gazophylacia.
11. Et via ante faciem eorura, juxta similitudinemgazophylaciorumquse erant in via aquilonis ; secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitns eorum, et similitudines, et ostia eorum.
12. Secundum ostia gazophylaciorum , quse erant in via respiciente ad notum, ostium in capite vise, quse via erat ante vestibulum separatum per viara orientalem ingredientibus.
13. Etdixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante sedificium separatum, hœc simt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ; ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
14. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de eanctis in atrium exterius ; et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procèdent ad populum.