Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cselum
59. Ananias , et Azarias , et Misael , credentes, liberati sunt de flamma.
60. Daniel, in sua simplicitate, liberatus est de ore leonum.
61. Et ita cogitate per generationem et generationem , quia omnes qui sperant in eum non infirmantur.
62. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis , quia gloria ejus stercus et vermis est :
63. hodie extollitur, et cras non invenietur, quia con versus est in terram suam, et cogitatîo ejus periit.
64. Vos ergo, filii, conf ortamini , et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.