‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 591 sur 832 · Alore Judas et ses frères dirent · texte numérisé non relu

Alore Judas et ses frères dirent

29. Et venerunt in Judœam , et castra posuerunt in Béthoron ; et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.

30. Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Beuedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarura in manu Jonathse.

filii Saul, et armigeri ejus.

31. Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibue.

32. Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum , et commoveantur contritione sua.

33. Dejice illos gladio diligentium te, et coUaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis.

34. Et commiserunt praelium, et ceciderunt de exercitu Lysise quinque millia virorum.

35. Videns autem Lysias fugam suorum, et Judœorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiler, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judœam.

Page 1