‹ La Sainte Bible (volume 2)Chapitre 745 sur 832 · Mais il laissa aussi des officiers · texte numérisé non relu

Mais il laissa aussi des officiers

17. Ita alienatUB mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata liabitaiitium civitatem, modicura Deus fuerat iratus, propter quod et accidit circa locum despectio ;

18. alioquin, nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.

19. Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Deus elegit.

20. Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum, postea autem fiet socius bonorum ; et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.

21. Igitur Antiochus, mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se , prse superbia , terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum, propter mentis elationem.

Page 1