Sur l'ordre de leur chef, ils par
9. Sed oro, hia singulis, o rex, cognttis, et regioni, et geueri, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice ;
10. nam, quamdiu superest JudaB„ impossibile est pacem esse negotiis.
11. Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici , hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
12. Qui statim Nicanorem, prœpositum elephantorum , ducem misit in Judœam,
13. datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet, eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
14. Tune gentes, quœ de Judsea fugerant Judam , gregatira se Nicanori miscebant, miserias et clades Judseorum, prosperitates rerum suarum existimantes.
15. Audito itaque Judsei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in seternum custodiret , quique suam portionem signis evidentibus protegit.