le premier qui sortira de la porte
25. nisi forte melior es Balac, filio Séphor, rege Moab, aut docere potes quoi jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum ,
26. quando habita vit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroer et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
27. Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me maie agis indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus, arbiter hujus diei, inter Israël et inter filios Ammon.
28. Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephté , quse per nuntios mandaverat.
29. Factus est ergo super Jephté spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
30. votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,