Il était sorti de Bethléem dans le
ego habeo , et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino !
3. Reddidit ergo eos matri suse, quse dixerat ei : Gonsecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile ; et nunc trado illud tibi.
4. Reddidit igitur eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos, et dédit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michse.
5. Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem et idola, implevitque unius filiorum suorum manum; et factus est ei sacerdos.
6. In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
7. Fuit quoque alteradolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus ; eratque ipse lévites , et habitabat ibi.