‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 295 sur 847 · C'est pourquoi voici ce que dit le · texte numérisé non relu

C'est pourquoi voici ce que dit le

23. et dixit eis : Quare facitis res hnjuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?

24. Nolite , filii mei ; non eniui est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.

25. Si peccaverit vir in virum , placari ei potest Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.

26. Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat , et placebat tam Domino quam homiiiibus.

27. Venit autem vir Dei ad ïïeli, et ait ad eum : Haec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in iEgypto in domo Pharaonis?

28. Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem , ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me; et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.

29. Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae prœcepi ut offerrentur in templo ; et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?

Page 1