‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 381 sur 847 · Lorsque Saiil vit David qui mar · texte numérisé non relu

Lorsque Saiil vit David qui mar

46. hodie ; et dabit te Dominas in manu mea, et [)ercutiam te, et auf^rain caput tuum a te; et dabo cadavera oastrorum Philisthiim hodie volatilibue cseli et bestiis terrae, ut sciât omnis terra quia est Deus in Israël ,

47. et noverit universa ecclesia hœc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus; ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostias.

48. Cum ergo surrexisset Philisthseus , et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthsei.

49. Et misit manum suam in peram ; tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthseum in fronte ; et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.

50. Praevaluitque David adversum Philisthseum in funda et lapide, percussumque Philisthseum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,

51. cucurrit, et stetit super Philisthseum , et tulit gladium ejus , et eduxit eum de vagina sua; et interfecit eum, prfeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.

52. Et consurgentes viri Israël et Juda, vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthseos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron ; cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth et usque ad Accaron.'

53. Et revertentes filii Israël postquard persecuti fuerant Philisthseos, invaserunt castra eorum.

54. Assuraens autem David caput Philisthsei, attulit illud in Jérusalem; arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.

Page 1