Dixit autem David ad Jonatham
Ecce calendse sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum ; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usqiie ad vesperam diei tertise.
6. Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem Buam, quia victimse solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.
7. Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia compléta est malitia ejus.
8. Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti ; si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.