‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 510 sur 847 · Et si je m'étais hasardé à faire au · texte numérisé non relu

Et si je m'étais hasardé à faire au

cipientem regem cunctis principilnis pm Absalom.

6. Ita.que egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prselium in saltu Ephraim.

7. Et csesus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.

8. Fuit autem ibi prœlium dispersum super faciem omnis terras, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.

9. Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo; cumque ingressûs fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhsesit caput ejus quercui , et illo suspenso inter cselum et terram, mulus cui insederat pertransivit.

10. Vidit autem hoc quispiam , et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.

11. Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra? et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum.

12. Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos , nequaquam mitterem manum meam in filium régis; audientibus enim nobis praecepil rex tibi et Abisai et Ethai , dicens : Custodite mihi puerum Absalom.

Page 1