Il rendit l'argent aussi commun à
mitas throiii rotunda erat in parte posteriori ; et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas ;
20. et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde ; non est factum taie opus in universis regnis.
21. Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo ; non erat argentum , nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
22. quia classis régis per mare cum classe Hiram semel per très annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum et argentum, et dentés elephantorum, et simias , et pavos.
23. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges ten-se, divitiis et sapientia.
24. Et universa teiTa desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus.
25. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos, per annos singulos.
26. Congregavitque Salomon currus et équités , et f acti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim millia equitum ; et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Jérusalem.