‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 815 sur 847 · lui fit quitter les vêtements · texte numérisé non relu

lui fit quitter les vêtements

23. Quod cum audissent oinnea duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel, filius Nathaniœ, et Johanan, filius Caree, et Saraia, filius Tanchumeth Netophathites, et Jezonias, filius Maachati , ipsi et socii eorum.

24. Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldseis ; manete in terra, et servite régi Babylonis, et bene erit vobia.

25. Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel, filius Nathaniie filii Elisama, de semine regio, et decem viri cum eo ; percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est, sed et Judîeos et Chaldseos qui erant cum eo in Maspha.

26. Consurgensque omnis populus, a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in ^gyptum, timentes Chaldaeos.

27. Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin, régis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis, sublevavit Evil-Merodach, rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin, régis Juda, de carcere.

28. Et locutus est ei bénigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.

Page 1