N'envie pas la gloire et les ri
6. Ne des fornicariis aniraam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam.
7. Noli circumspicere in vicis civitatis , uec oberraveris in plateis illius,
8. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem
'alienam.
9. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
10. Omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcabitur.
11. Speciem mulieris aliense multi admirati , reprobi facti sunt ; coUoquium enim illius quasi ignis exardescit.
12. Cum aliéna muliere ne sedeas omnino , nec accumbas cum ea super cubitum ;
13. et non alterceris cum illa in vino,ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
14. Ne derelinquas amicum antiquum ; novus enim non erit similis illi.
15. Vinum novum amicus novus ; veterascet, et cum suavitate bibes illud.